monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 117
Qui autem idem sacramentum in maiori aut minori quantitate percipiunt, sic intelligant; quia et ille qui plus et ille qui minus accipit unam eamdemque vim percipiunt, quoniam hoc sacramentum non in quantitate, sed in sanctitate est, ut percipientes secundum fidem ipsorum salvat, ut de manna sic scriptum est: Feceruntque ita filii Israel, et collegerunt, alius plus alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor.